QUAESTIO LXXIX. |
Item cur auctoritatem illius testamenti teneamus? Solutio. Ne prophetas exstinguamus, et testimonium de medio offeramus veritatis. Cum ergo aliquid legitur, quod a nobis non observatur, quaerendum est tantum quid significet, non reprehendendum; quia eo ipso, quod jam observatur, non damnatum, sed impletum probatur. |