|
Item quaeritur unde illud vetus dicatur testamentum, hoc novum, cum lex
impleatur per novum testamentum? Solutio. Vetus testamentum, vetus
vocatur pro veteri noxa, quae per litteram jubentem, et minantem non
sanatur. Hoc autem novum dicitur propter novitatem spiritus, quae
hominem sanat a vitio vetustatis. Nota diligenter quae sit differentia
inter duo testamenta: illud vetus, hoc novum. Ibi littera, quae sola
occidit, hic spiritus vivificans. Illud scriptum est in tabulis
lapideis, hoc in mentibus et in cordibus. Illud promittit terrena, hoc
coelestia. Illud habet sacramenta salutem significantia, non
conferentia; hoc habet sacramenta salutem conferentia. Item nota quod
testamentum dicitur, et ipsa promissio temporalis, vel aeterna, et
scriptum continens ipsam promissionem. Vetus ergo testamentum continens
promissionem ad veterem hominem pertinentem. Novum vero testamentum,
quod continet promissionem aeternae haereditatis quae ad novum hominem
spectat.
|
|