|
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori. Dicit expositor quod
eadem necessitate, et jure naturae Christus mortuus est: qua
necessitate, et in re alii homines moriuntur. Unde quaeritur an Christus
sit necessitate mortuus, et an habuit necessitatem moriendi? Quod
videtur manifeste secundum praedictam auctoritatem. Sed si necessitate,
quomodo sola voluntate mortuus, sicut scriptum est: Oblatus quia voluit?
(Isa. LIII.) Solutio. Dicunt quidam quod inter caeteras poenalitates,
quas Dominus suscepit cum natura nostra sine culpa: etiam hanc
poenalitatem, scilicet necessitatem moriendi suscepit voluntarie: quae
non excludit voluntatem, nec excluditur ab ea. Nec tamen intelligendum
est quin Christus potentia divinitatis posset deponere hanc poenam sine
animae et corporis dissolutione, et supervestire naturam assumptam stola
immortalitatis; sed si amplius non conferret, quam ei collatum est ante
mortem, necessario moreretur.
|
|