QUAESTIO LXXXIII.

Exspectantibus se in salutem, etc. Super hunc locum dicit expositor quod Christus non necessitate, sed voluntate pro peccato exspectantium se in salutem mortuus est: sed superius dictum est quod mortuus est necessitate: quod videtur esse contrarium. Solutio. Quod hic dicit, sic intellige. Christus mortuus est non necessitate, id est in eo non fuit peccatum, pro quo necesse fuit eum mori: unde quasi exponens, quod dixerat, subjungit: sed pro peccato eorum mortuus, scilicet qui eum exspectabant in salutem.