QUAESTIO LXXXV. |
Corpus autem aptasti mihi, etc. Quaeritur in quo aptaverit corpus Christi? Solutio. Haec aptitudo in duobus consistit, scilicet in munditia, et mortalitate: nisi enim esset mundum, per ipsum immundi non possent redimi, nisi esset mortale non posset immolari; necesse est ergo ut Domini corpus esset mundum per immunitatem peccati, et mortale. |