QUAESTIO LXXXVII.

Voluntarie peccantibus, etc. Quaeritur qui sunt voluntarie peccantes, quibus non relinquitur hostia pro peccato. Solutio. Dicit glossa quod voluntarie peccantes permanentes in peccato ex voluntate peccandi vocat: quibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccato, qui poenitentibus tantum prodest.