|
Sed iterum quaeritur cur dicat Apostolus post acceptam notitiam
veritatis, cum nec ante notitiam veritatis manentibus in voluntate
peccandi prosit Christus? Forsitan dicet quis quod talibus potest
prodesse per gratiam baptismatis ut nec aliqua etiam poena
satisfactionis injungatur, quomodo post gratiam regenerationis non
potest renovari etiam per poenitentiam. Hoc dicentes non excludimus
poenitentiam, ut quidam volunt ex his verbis Apostoli: voluntarie
peccantibus, etc., occasionem sumentes. Quibusdam autem videtur quod
voluntarie peccantes vocet, qui scienter veritatem invidia, vel odio,
vel aliqua causa hujusmodi impugnantes in Spiritum sanctum peccant, et
ideo irremissibiliter peccant; quia hoc peccatum nec in praesenti, nec
in futuro habet remissionem, ut Dominus ait. Quod etiam videtur
insinuari superius, ubi dicit Apostolus: Impossibile est eos qui semel
illuminati (Matth. XII), etc. Et subsequenter in hoc loco supponit: Qui
Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et
spiritui gratiae contumeliam fecerit. Quibus verbis manifeste videtur
peccatum in Spiritum sanctum significari.
|
|