|
Tanto melior angelis effectus. Quaeritur secundum quam naturam hic
loquatur de Christo: quod autem secundum divinitatem melior sit angelis,
nulla quaestio est; sed ta men melior non est angelis effectus, sed
potius natus. Per hoc itaque quod dicit, effectus, cogimur hic
intelligere de Christo secundum humanitatem, scilicet quod melior sit
angelis effectus. Sed huic videtur esse contrarium, quod invenitur in
Psalm.: Minuisti eum ab angelis (Psalm. VIII). Quomodo secundum eamdem
naturam potest esse melior, et minor? Solutio. Minoratus est angelis
carnis mortalitate et passione; et eisdem major et melior est gratiae
plenitudine de qua et ipsi angeli accipiunt.
|
|