QUAESTIO XCIII.

Fides est sperandarum substantia rerum argumentum non apparentium (Hebr. XI). De hac fidei definitione quaeritur an omni fidei conveniat, et an soli etiam aptari possit. Videtur autem quod haec definitio tantum conveniat fidei, quae est de rebus futuris; sed cum fides sit de praesentibus, et praeteritis, ut de nativitate, et passione, quomodo fides passionis est substantia rerum sperandarum? Item, nonne spes et charitas est substantia, id est res et causa, quae res sperandas facit subsistere in nobis? quomodo ergo sola fides est substantia sperandarum rerum? Solutio. Secundum quod glossa hanc definitionem exponit, videtur quod non soli fidei conveniat. Caeterum licet pars hujus definitionis aliis virtutibus assignari videatur, non tota tamen; sola enim fides est argumentum non apparentium, per quam solam certi sumus de aeternis, quod sunt; per spem vero, quod ea nos sumus habituri, confidimus. Et ideo proprie fides substantia futurorum dicitur, quia per eam scimus quod sunt. fides etiam de praesentibus, vel praeteritis potest dici substantia rerum sperandarum, id est causa quae facit quandoque ea quae speramus subsistere in nobis, quia per fidem passionis venitur ad futura bona, et est argumentum non apparentium, adeo quod illi qui viderunt eum pati aliquid crediderunt, scilicet Christum esse Deum, qui in cruce pendebat.