QUAESTIO XCVII.

Credere oportet accedentem ad Deum quoniam est, etc. Quaeritur de qua fide agat, an de perfecta, an de imperfecta? Si de imperfecta, quomodo per eam potuit aliquis Deo placere; si de perfecta, quomodo hoc potest sufficere ad salutem, credere quia est, et quia inquirentibus se remunerator sit? his enim non sunt omnes articuli contenti, qui sunt necessarii ad salutem. Solutio. Videtur hic fidei habendae ponere ordinem, id est ostendere quid in primis credere oportet, non fidei sufficientiam assignare.