|
Paulus apostolus, etc. Haec est secunda epistola, quae Corinthiis
destinatur. Scribit autem aliquando duas, aliquando unum epistolam
tantum Apostolus; sed nec, cum unam, aliquid diminutum et imperfectum,
nec cum duas aliquid superfluum dicit, ut hic videri potest. Nam haec
epistola, quae sequitur, consummatio et confirmatio est praecedentis. In
hac enim secunda, monet eos corrigi, qui nondum per praecedentem
epistolam erant correcti. Notat eos, quod in eleemosynis erant parci.
Correctum fornicatorem praecipit recipi. Unde patet quae hujus materia
epistolae sit, quae etiam intentio. Est autem materia specialis status
Corinthiorum, in quo tunc erant. Intentio vero ad unitatem et
integritatem fidei revocare. In hoc autem statu speciali generalem
Ecclesiae statum signat, et informat, et omnes ad unitatem fidaei
invitat. Praemittit more suo, et aliorum scribentium epistolas,
salutationes eorum, quibus scribit, captando benevolentiam: unde et
dicit, Paulus apostolus, conjungendo nomen humilitatis et nomen
dignitatis, ut dignitatis excellentiam humilitas comes temperet, sine
qua omnis virtus cassa et inanis. Item Jesu Christi, Jesus est nomen
personae. Fuerint autem plures hoc nomine dicti, ut Jesus Nave, Jesus
magnus sacerdos, sed et omnes nuncupative. Christus vero solus
substantive, quia et nomen, et rem habuit: qui Salvator mundi vere fuit.
Interpretatur enim Jesus Salvator. Christus vero nomen personae, quod
utramque complectitur naturam. Est enim nomen officii, ut sacerdos,
miles, et interpretatur unctus. In Veteri Testamento duae ungebantur
personae, regalis et sacerdotalis; Christus vero unctus est unctione
regali, qui secundum divinam naturam suos regere potuit; secundum vero
naturam humanam offerendi potestatem accepit, qui semetipsum obtulit Deo
Patri: unde ex officio regali et sacerdotali Christus dicitur. Voluntas
Dei multis modis accipitur, ut jam superius dictum est, et iterum dicere
non erit superfluum. Dicitur enim voluntas Dei ipsa dispositio, et
beneplacitum. Unde: Omnia quaecunque voluit fecit (Psalm. CXXXIV).
Dicitur etiam voluntas Dei, consilium, vel praeceptum: unde dicitur:
Deus vult omnes salvos fieri (I Tim. II), id est, consulit et praecipit
ea facere: per quae salventur, ut sunt prohibitio, vel permissio, et si
qua hujusmodi.
|
|