|
Si autem quaeratur cur Spiritus sanctus, cum sit ex Patre, et similis et
aequalis per omnia, non dicatur imago Patris sicut Filius. Respondetur
quia imago, aequalitas, et similitudo magis pertinent ad proprietatem
Filii, quam ad proprietatem Spiritus sancti. Ea enim quae nascuntur, non
quae procedunt, solent esse similia. Notandum quod ad imaginem et
aequalitatem sequitur similitudo: quia ubicunque imago, vel aequalitas
est, ibi est similitudo, sed non convertitur. Item nec imago infert
aequalitatem, nec infertur ab ea, quia et imago sine aequalitate, et
aequalitas sine imagine esse potest.
|
|