QUAESTIO XI.

Habentes eumdem spiritum fidei. Dicit expositor super hunc locum, quod tempora variata sunt, non fides, quia quidquid nos credimus, et illi antiqui crediderunt, et e diverso. Unde sic objicitur: Abraham credidit Christum nasciturum, et nos credimus natum: sed aliud est esse nasciturum, aliud natum: ergo aliud credidit ille, et aliud nos? Solutio. Quidquid credimus nos, et antiqui, etc., id est, res eaedem subjectae sunt nostrae fidei, et illorum: non tamen sequitur quod idem, quod est modo praeteritum, esse in tempore eorum praeteritum; vel quod tunc futurum, modo sit futurum. Item si opponitur: Abraham credidit Christum nasciturum, sed modo falsum est Christum nasciturum: ergo Abraham credidit falsum. Solutio. Ut nobis videtur, quid interpretatur quale. Cum enim dicitur: Abraham credidit Christum nasciturum, sensus est, fidem habuit de Christi nativitate, quae tunc futura erat; sed in assumptione, cum dicitur, modo falsum est Christum nasciturum, sensus est: nativitas Christi non est futura: unde ex illis duabus nullo modo sequitur Abraham falsum credidisse.