|
Sed licet is, qui foris est, noster homo. Quaeritur an duo homines sint
homo exterior, et homo interior, et an idem sit homo exterior, et homo
vetus, et homo interior, et homo novus. Solutio. Sicut homo vetus, et
homo novus, non sunt duo homines, sed unus, licet secundum aliud vetus,
secundum aliud novus dicatur, sic homo exterior, et homo interior non
duo homines, sed unus et idem secundum diversa sic dictus est. Nec idem
est homo vetus, et homo exterior; nec idem est homo novus, et homo
interior. Vetus enim homo consistit in culpa, et poena, quae duo non
solum inveniuntur in homine exteriore, sed etiam in homine interiore.
Homo vero novus intelligitur secundum justitiam et gloriam: quae duo
etiam ad hominem interiorem pertinent. Homo vero exterior dicitur,
quidquid habemus commune cum brutis: homo interior, quod nobis commune
est cum angelis.
|
|