QUAESTIO XIII.

Qui dedit nobis pignus spiritus, etc. (II Cor. V). Quaeritur quomodo Spiritus sanctus dicatur pignus, et cujus rei sit arrha? Solutio. Spiritus sanctus amor est, et ex amore, quem habemus erga Deum, certi sumus de promissione ipsius; et quia hanc certitudinem habemus ex Spiritu sancto, ideo Spiritus sanctus quasi arrha, et pignus nobis datus est a Deo. Est autem pignus certitudo rei creditae, vel promissae, vel credendae. Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus. Timor in quinque species dividitur, ut jam in epistola ad Romanos dictum est, nec opus est recedere.