QUAESTIO XIV.

Sive enim mente excedimus, etc. Quaeritur qui sint mentis excessus. Solutio. Duo sunt excessus, vel pavor, vel intentio ad superna: ita ut quodam modo a memoria labantur inferiora. In hoc mentis excessu fuerunt omnes sancti: quibus arcana Dei mundum excedentia revelata sunt.