|
Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Quaeritur quomodo Pater
in Filio, vel Filius in Patre dicatur esse: vel quomodo illud sit
intelligendum: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV). Solutio. Ideo
alter in altero esse vel videri dicitur, quia una est substantia eorum
naturaliter. Quod addo, ut haeresim Sabellianam excludam. Ibi est
unitas, ubi nulla diversitas, sed omnimodo indifferentia, et aequalitas,
et identitas. Unde Hilarius ait: Pater videtur in Filio propter unitam
naturae similitudinem: sic enim detestamur pestem Arianorum, quod
nihilominus exsecramur insaniam Sabellianorum, sic Deum trinum
confitemur, quod unum, et sic unum, quod trinum. Multi enim in diebus
nostris sunt Sabelliani, quantum ad intellectum, qui confitentur tres
personas: sed cum dicitur, quod tres personae sunt una substantia, non
aliud intelligunt, quam Sabellius intellexit: quod inde contingit, quia
non animadvertunt multiplicem hujus nominis, substantia,
significationem. Dicit enim Hilarius quod cum dicitur: Pater et Filius
sunt una substantia, talis locutio habet et fidei conscientiam, et
fraudem paratam. Deinde aperit utrumque dicens: Si singularem Deum
Patrem, et Filium significes, falsa est intelligentia: si autem dicas
ideo Patrem et Filium unam substantiam, vel unum simpliciter, ut
intelligas unum, par et indifferens, per omnia aequale, ex nulla parte
dissimile, vera est intelligentia. Quibus verbis manifestissime
distinguit, inter unitatem personalem, et unitatem naturalem: Pater enim
et Filius unum sunt in natura, non in persona.
|
|