QUAESTIO XVII.

Ecce nunc dies salutis, etc. (III Cor. VI). Quaeritur cur tempus gratiae dies salutis dicitur, cum etiam in tempore legis naturalis et scriptae multi salvarentur? Solutio. Ideo dies salutis hoc tempus gratiae dicitur, quia in hoc tempore hostia oblata est, per quam solam introitus patet in regnum, per quam etiam illi, qui praecesserunt, salutem meruerunt. Unde etiam tempus gratiae dicitur, propter majores vires nobis datas per fidei, et dilectionis manifestationem: unde et vires diaboli sunt imminutae, et quia nunc omnia gratis, non causa alicujus terreni commodi fiunt, et quia illa, quae in aliis temporibus sunt promissa, hoc tempore sunt adimpleta.