|
Cum ego voluissem hoc, nunquid levitate usus sum? Quaeritur ergo utrum
Apostolus mentitus fuerit, promittendo se venturum, cum non venerit:
ipse enim dixit, veniam, et non venit: ergo apud ipsum erat est, et non,
id est, affirmatio et negatio de eodem, et sic mendacium, et sic reus
mendacii. Solutio. Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione
fallendi: unde qui dicit falsum, quod putat verum: non est judicandus
mendax, cum potius fallatur, quam fallat. Quicunque vero cum intentione
fallendi verum dicit vel falsum, reus est mendacii: unde colligitur,
quod aliquis dicens verum, reus est mendacii, sive mentitur: et quod
aliquis dicit falsum, non tamen mentitur vel reus est mendacii.
|
|