QUAESTIO XX.

Ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum non abundavit, etc. (II Cor. VIII.) Quaeritur an minores qui (quasi provinciales) ministrant stipendia militibus Christi, sint illis in meritis aequales: quod videtur Apostolus velle dicens, ut fiat aequalitas. Solutio. Ista aequalitas non est pietatis, sed quia utrique sustentant, et sustentantur ab invicem. Minores enim majores in carnalibus sustentant, et sustentantur in spiritualibus. Et majores minores, id est spiritales, carnales sustentant in spiritalibus, et sustentantur in carnalibus ab eisdem.