QUAESTIO XXI.

Providemus enim bona non solum coram Deo, etc. Quaeritur quomodo dividat Apostolus, scilicet coram Deo, et coram hominibus, cum non possit fieri coram Deo, nisi etiam fiat coram hominibus? Nec tamen semper exigitur opus exterius, videlicet cum deest facultas. Semper autem exigitur, ut munda sit conscientia. Solutio. Ut Apostolus ostendat conscientiam non posse esse mundam, nisi etiam bona provideantur coram hominibus, ideo distinguit inter haec duo.