|
XXII. Quaeritur: Quid est providere bona coram Deo? Solutio. Sic mentem
aptare, ut nihil fiat contra Deum, quod fieri nequit, nisi scandalum
vitetur fratrum exterius, vel ideo dividat inter praedicta, ut ostendat
quaedam esse quae licet fieri quantum ad Deum pertinent, quia in se bona
sunt, quamvis aliter videatur hominibus, ideoque possunt praetermitti.
Quod ergo expedit et decet, illud fiat quod expedit nobis ad meritum,
quod decet ad exemplum caeteris. Ergo propter conscientiam bona
providere debemus coram Deo. Propter famam providemus etiam bona coram
hominibus: qui enim conscientiae fidens famam negligit, crudelis est,
quod facit qui non curat, an quod facit placeat, an displiceat, et
propter scandalum fratrum nihil dimittit.
|
|