QUAESTIO XXV.

Nos autem non in immensum gloriamur. Quaeritur: Quid est in immensum gloriari? Solutio. Plusquam debet, et in eo quod non debet quis gloriari, quod facit ille qui extendit se in id in quod jus non habet. Abuti autem potestate est adulari, et vitia peccantium palpare. Uti potestate est peccantes arguere, et caetera quae ad aedificationem pertinent facere.