QUAESTIO XXIX.

Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quaeritur de hac desponsatione Apostoli cum non omnes qui sunt in Ecclesia sint virgines, ut conjugati, quomodo ergo potest eos qui non sunt virgines exhibere virginem, quasi unam, insuper castam? Solutio. Duplex est virginitas: corporis et mentis: carnis virginitas est corpus intactum, mentis virginitas est integritas hominis interioris incorrupta. Haec autem exigitur ab omni fideli, sine qua illa quae est carnis non prodest. Virgo autem una omnes dicuntur propter unitatem integrae fidei, solidae spei, sincerae dilectionis. Casta, non habens aestum malae voluntatis.