QUAESTIO XXX.

Satanas transfigurat se in angelum lucis, etc. Quaeritur an periculosum sit credere Satanam esse angelum lucis, cum ea dicit, vel facit, quae congruunt bonis. Solutio. Si tunc quando dicit vel facit ea quae conveniunt, non est error periculosus; cum autem suas fallacias incipit ducere ne quis post eum eat, opus est vigilantia: quod non fit sine Deo.