QUAESTIO XXXI.

[In fame, et siti, etc. Quaeritur ubi est promissio Dei dicentis: Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Videtur enim promissio titubasse, cum Apostolus dicat se laborasse in fame, et siti, frigore et nuditate. Solutio. Novit ille medicus, cui semel nos totos commisimus, et a quo promissionem praesentis vitae et futurae habemus, quando haec adjutoria apponat, vel subtrahat sicut nobis expedire judicat?