QUAESTIO XXXIII.

Et sic effugi manus ejus. Quaeritur an Apostolus fecerit fugiendo, ut bonus pastor, an ut mercenarius. Nonne lupo veniente oves deseruit, et fugit? et sic videtur quod non bonus pastor, sed mercenarius fuerit. Solutio. Quando aliquis pastor specialiter a persecutoribus quaeritur, licet ei cedere, et rabiem persecutorum declinare, et fugiendo utilitati totius gregis se custodire, et interim caeteri qui ita non requiruntur, conservis suis cibaria praebeant. Cum autem, omnium commune instat periculum, ii, qui aliis indigent, non deserantur ab iis quibus indigent.