|
Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, etc. (II Cor.
XII.) Quaeritur quomodo Apostolus dubitaverit an in corpore, an extra
corpus sit raptus cum nemo in hac vita existens Deum sicuti est videre
possit; unde dicit Moysi: Non videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII).
Item si extra corpus sit raptus, ita scilicet quod anima separata a
corpore fuerit, nunquid corpus ejus interim fuit mortuum? Item si
intellectuali visione Deum vidit, tunc eum vidit vere, et illam
cognitionem habuit, in qua summa est beatitudo et sic in beatitudine
fuit; sed beatitudo semel habita nunquam amittitur; aut si jam susceptam
Deus ei abstulit, videtur quod injuste Deus egerit. Solutio. Utrumque
contingere potuit: vel quod anima a corpore separata Deum in se viderit
vel anima, libera a sensibus corporis in ipso corpore sic Deum
contemplaretur; et quoniam alterum istorum recte contingere potuisset
dubitando dicit Apostolus sive in corpore, sive extra corpus. Unde
quodcunque horum fuerit, salva erit auctoritas illa: Non videbit me
homo, et vivet, quia utroque modo exuisse hominem potuit. Si autem extra
corpus fuit, tunc corpus mortuum fuit, et ab anima separatum, et iterum
anima redeunte vivificatum. Cum autem plenam Dei cognitionem habuit, et
sic in beatitudine fuerit, si iterum eidem eadem gloria subtracta fuit,
non est mirum, nec incredibile, quia sic Deus servo suo dilectissimo
beatitudinem et gaudium futurum, quod accepturus erat praeostendere
potuit, ut firmius in ejus dilectione et servitio perduraret, et tempus
ipsum recipiendi vehementius desideraret: quemadmodum in monte
transfiguratus gloriam humanitatis tribus discipulis suis ostendit.
|
|