QUAESTIO XXXV.

Per tertium vero coelum, et paradisum, in quem raptus est, idem intelligit, videlicet plenam divinitatis intelligentiam, vel cognitionem. Nota de tribus coelis quadripertitam sententiam. Secundum primam sententiam primum coelum est aereum, unde aves coeli. Secundum est firmamentum, unde et vocavit firmamentum coelum. Tertium est empyreum, quod statim ex quo factum angelis est repletum, ubi angeli, et animae sanctae fruuntur contemplatione Dei. Secundum secundam sententiam primum coelum est corporalis visio, qua coelum, et terra, et omnia oculis conspicua cernuntur. Eadem visione quandoque Dei munere videntur quaedam, ut Elisaeus currus ignitos (IV Reg. II), et Balthasar manum scribentem, in pariete, mane, thecel, phares (Dan. V). Secundum coelum est visio imaginaria, vel spiritalis, qua videntur non corpora, sed imagines eorum: sicut solent in somnis, vel in exstasi, ut Pharao spicas (Gen. XLI), et Petrus discum (Act. X). Tertium visio intellectualis, qua non corpora, nec imagines corporum videntur, sed incorporalia, et immaterialia instinctu mentis conspiciuntur, ut substantia, Deitas et omnis animae affectio. Tertia sententia tres coelos triplicem angelorum hierarchiam secundum Dionysium vocat. Prima in ascensu est quae continet angelos, et archangelos, et virtutes. Secunda potestates, principatus et dominationes; tertia thronos et cherubim, et seraphim. Hanc itaque tertiam hierarchiam in ascensu, et primam in descensu, vocat Apostolus tertium coelum, sive paradisum: ad quod cum dicit se raptum, ostendit quod Deum vidit immediate facie ad faciem. Quarta sententia est, quod primum coelum dicitur cognitio coelestium corporum, secundum coelestium spirituum, tertium cognitio Deitatis.