QUAESTIO XXXVIII.

Propter quod ter Dominum rogavi, etc. Diabolus expetivit Job tentandum, et exauditus est (Job I). Apostolus petivit ut angelus Satanae recederet ab eo, et non est exauditus. Ubi est ergo divina justitia? Nunquid justum fuit diabolum exaudiri, et non Apostolum? Solutio. Deus eos quos sanare disposuit, non semper exaudit ad voluntatem, sed ad sanitatem. Quosdam vero iratus quandoque exaudit ad voluntatem, ut diabolum.