QUAESTIO XLI.

Oramus Deum, ut nihil mali faciatis (II Cor. XIII). Hic innuit Apostolus quod sola gratia Dei declinatur a malo, dicendo: Oramus, etc. Nil enim valet exterior plantatio et irrigatio sine interiori incremento: quod dat Deus sola gratia. Quaeritur ergo cur in sacris Scripturis saepe praecipitur nobis et declinare a malo, et facere bonum: cum ad neutrum istorum sufficiat liberum arbitrium, cum solius gratiae opus sit proprium tam hoc quam illud. Solutio. Voluntas nonnihil facit, sed sola non facit. Ideo cum praecipitur, ut fiat hoc vel illud, liberum arbitrium debemus agnoscere; cum autem oratur, gratiae beneficium postulatur. De gratia et libero arbitrio jam in superioribus dictum est, et similiter quid per se gratia sine voluntate operetur, et quid sine illa non operetur; nec opus est ut eadem iterum repetantur.