QUAESTIO IV. |
Aliis quidem odor mortis in mortem, etc. (II Cor. II.) Quaeritur an odor mortis sit bonus an malus, cum Apostolus dicat se esse odorem, aliis in mortem, aliis in vitam: si enim bonus quomodo in mortem. Item si malus, quomodo bonus Deo? Solutio. Apostolus non erat nisi odor bonus, et tamen hoc odore bono alii moriebantur, id est, occasionem per invidiam sumebant, sicut lex bona, et tamen occasio mali quia praevaricationis. |