QUAESTIO V.

Non quod sufficientes simus, etc. (II Cor. III). Hic quaeritur quomodo dicat Apostolus, quod sufficientes non sumus aliquid a nobis cogitare, cum mala ex nobis et cogitare, et facere possimus. Item cum quaedam naturaliter possimus facere, quae neque ad praemium neque ad poenam sunt, haec autem sunt illa quae a prima creatione data sunt nobis, ut digitum erigere, curvare, deponere, et hujusmodi. Solutio. Apostolus hic agit de bonis illis, quae meritum habent apud Deum, quae nullo modo possunt sine gratia superveniente et juvante fieri. Unde Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII), et misericordia ejus subsequetur (Psal. XXII). Gratia enim praevenit voluntatem, ut velit, et subsequitur, ne frustra velit. Unde Apostolus hic destruit errorem illorum, qui dicebant initium boni naturaliter non posse esse sine gratia, sed boni consummationem esse ex nobis: in hoc quod dicit, sed sufficientia nostra ex Deo est. Ex libero enim arbitrio facultatem bene operandi habemus, non tamen hac facultate uti possumus nisi gratia adjuvante. Est enim liberum arbitrium per culpam ita depressum, ut potentia sua uti non possit, nisi erigatur a gratia et adjuvetur, sicut cum potestatem equitandi habeam, non tamen hujus potentiae exercitium habere possum absque equo.