QUAESTIO VI.

Littera occidit, spiritus autem vivificat, etc. Quaeritur quomodo littera dicatur occidere: nunquid talia praecipit, quae observata occidant? quomodo ergo stabit quod alibi dicit Apostolus, quod lex sancta est, et mandatum sanctum, bonum et justum, si praecepta occidant? Item si dicatur quod littera sine spiritu, id est sine gratia, occidat, idem de Evangelio dici posse videtur. Item si dicatur littera ideo occidere, quia non possunt omnia ad litteram ibi observari: non pereat, qui ea observaverit. eodem modo dici potest de Evangelio. Nam si hoc, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, etc. (Joan. VI), ad litteram observatur, id est, ut littera sonat, ut sic manducare, et bibere intelligamus, hic, sicut alibi, stultum et damnabile est. Solutio: Littera sine spiritu occidit, id est, sine gratia, quia occasio mortis est, sicut scientia absque charitate inflat. Littera vero Evangelii non absque spiritu est. Vel ut alibi jam dictum est: Per litteram, sive legem, intelligitur mandatum sine gratia: quod semper occidit: quia concupiscentiam augens superaddit praevaricationem. Per Evangelium, mandatum cum spiritu, id est gratia, intelligitur: unde Apostolus vocat legem ministrationem mortis: Evangelium, ministrationem justitiae.