|
Paulus apostolus, etc. Hanc Epistolam Apostolus mittit Galatis: qui de
Gallia venientes, in quamdam Graeciae provinciam Graecis se miscuerunt.
Unde provincia illa prius Gallograecia dicta est, deinde Galatia. Unde
cum Graeci acuti ingenii sint, hi stulti, et ad intelligendum tardiores,
ut indociles Galli habentur. Hi prius ab Apostolo in fide, et in
doctrina evangelica sunt instructi, postea a pseudoapostolis multis
modis sunt subversi, ut crederent gratiam Christi sine lege Moysi non
sufficere ad salutem. Unde patet quae sit materia specialis, scilicet
status Galatarum in quo tunc erant; generalis autem materia, communis
status Ecclesiae. Intentio vero Apostoli in hac Epistola est Galatas
versutiis pseudocircumventos ad veritatem fidei catholicae et doctrinae
evangelicae revocare. Modus talis: salutem praemittit, ubi contra
detractores, et de operibus legis gloriantes, de sua dignitate, et
Christi gratia breviter tangit: commendans personam suam, quando pseudo
deprimebant. Post salutationem de levitate eos redarguit: post personam
suam latius commendat. Deinde legem Moysi improbat: docens eam non esse
tenendam post Christum, quia non solum non proficit ad salutem et
justitiam, sed etiam officit. Post commendat Evangelium et fidem
Christi, quae sufficit ad salutem.
|
|