|
IX. Item opponitur de eodem sic: Si ea, quae destruxi, iterum
reaedifico. Ecce manifeste dicit se destruxisse legalia; alibi vero
dicit: Legem ergo destruimus? Absit! sed legem statuimus (Rom. III).
Quomodo ergo verum est utrumque? Solutio. Duobus modis dicitur quis
legem destruere. Ille legem destruit, qui eam in statu suo ante Verbi
incarnationem dicit inutilem, nec a Deo datam asserit, et hoc modo legem
Paulus non destruebat. Ille etiam dicitur legem destruere, qui eam
ostendit post Christi adventum secundum carnalia non esse tenendam, et
hoc modo Paulus legem destruebat dicens: Si circumcidamini, Christus
nihil vobis proderit.
|
|