QUAESTIO XI.

Per legem enim legi mortuus sum, etc., id est per auctoritatem legis eam dimisi: sed per quam auctoritatem, quaeritur. Solutio. Moyses dicit: Suscitabo vobis prophetam de fratribus vestris, quem sicut me audietis (Deut. XVIII). Et Hieremias: Consummabo testamentum novum domui Israel. Et David: Et holocaustum pro peccato non postulasti: tunc dixi: Ecce venio (Psal. XXXIX). Ex hoc etiam quod in lege scriptum est: Odio habebis inimicum tuum (Matth. V), cum nullus cum odio inimici possit salvari, constat quod lex neminem justificat. Ideoque ab ea ad gratiam quae justificat fugiendum est. Et quia lex tantum manum, et non animum cohibebat de exterioribus agendo, et omnes cultores suos sub maledictione constituebat, liquet quod per ipsam ipsi moriendum est, ut in Deo vivatur.