QUAESTIO XII.

Qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me, etc. Revoca quaestionem illam ad memoriam, quomodo Pater, Filius, et Judas conveniant in traditione Filii, super Epistolam ad Romanos secundum posse nostrum pertractatam. Si enim per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est: sed Christus non est gratis, id est sine causa, sive utilitate, mortuus: ergo ex lege non est justitia. Lector, auctoritatem revoca ad memoriam quoties opus fuerit tibi probare quod ex lege non est justitia: hoc dico, quia sunt auctoritates quibus videtur quod possit ostendi quod ex lege sit justitia: sicut in superioribus ostensum est.