|
Quis vos fascinavit non credere veritati, etc. Quaeritur quid sit
fascinatio. Solutio. Magica ludificatio, qua oculis hominum ostenduntur
aliter quaedam quam sint: fascinus, vel fascinatio vocatur: vel vulgo
fascinatio, quod nocet infantibus. Oculi enim quorumdam dicuntur visu
urere, et hic actus fascinatio existimatur. Sic invidia non solum invido
nocet aliena felicitate tabescenti, sed iis etiam in quibus aliqua bona
incipiunt esse. Unde scriptum est: Fascinatio nugacitatis obscurat bona
(Sap. IV).
|
|