|
Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in
libro legis, ut faciat ea. Quaeritur an Deus in lege praecepit aliquid
quod non possit adimpleri? Si dicatur nihil, quomodo omnes, qui sunt ex
operibus legis, sub maledicto sunt? Item, si Deus praecepit aliquid
homini quod ipse non vellet facere, videtur Deus injustus et crudelis.
Solutio. Dicunt quidam quod nihil praeceptum est in lege quod homo non
possit adimplere. Contra quos dicit expositor, quod multa praecepit
Deus, quae omnia nullus potuit adimplere. Unde apostolus Petrus: Cur
tentatis Deum, nobis imponere jugum, quod neque nos, neque patres nostri
portare potuimus (Act. XV).
|
|