|
Maledictus omnis qui pendet in ligno. Quaeritur an Christus sit sub hac
universitate maledictionis contentus? Sed ille est qui super omnia est
Deus benedictus in saecula; per quem tollitur omnis maledictio, et qui
benedixit nos omni benedictione in coelestibus. Ipse enim semen Abrahae
promissum, in quo fit omnium gentium benedictio. Quomodo ergo iste
potest esse maledictus? Solutio. Alia est maledictio culpae, quae longe
est a Christo: alia est poenae, quam Christus voluntarie suscepit,
factus pro nobis maledictum, sive peccatum, id est hostia pro peccato:
ut omnium maledictionem tam culpae quam poenae de medio tolleret. Potest
etiam dici quod maledictus fuit Christus maledictione culpae, non vere,
sed secundum opinionem hominum: unde tanquam peccator cum iniquis
reputatus est.
|
|