QUAESTIO XIX.

Quaeritur cur statim post hominis casum lex non sit data? vel quare ipse Filius illico non venerit? vel quare tot homines perire permiserit? Solutio. Magno consilio hoc factum est, ut post hominis casum non illico lex daretur, vel Filius mitteretur. Nisi enim superbia hominis prius vires experiretur sui arbitrii, libertati sufficientiam arrogaret, et legem superflue datam, et Filium frustra venisse judicaret. Nec omnes, qui tunc fuerunt, perierunt: sicut nec omnes qui modo sunt, fiunt salvi. Itaque hoc factum est, ut homo morbum infirmitatis suae agnosceret, et gratiam sibi necessariam imploraret. In lege enim naturali relictus est sibi, ut sic vires naturae experiretur, et convictus est de ignorantia, et confessus est, quia defecit lumen oculorum suorum: adhuc tamen credebat se habere virtutem, qua possit implere quidquid necessarium ad salutem erat. Unde et dicebat: Non deest qui impleat, sed deest qui jubeat. Quasi diceret: Cognitione, non virtute indigeo. Data est itaque lex, quae ignorantiam illuminaret, sed infirmitatem non adjuvaret: quae peccatum detexit, sed non consumpsit, qua data invaluit morbus, et aucta est concupiscentia, non legis, sed naturae vitio, et instantia diaboli, ut ita cognita utriusque legis insufficientia, et sua infirmitate, clamaret ad medicum, et quaereret gratiae auxilium: et sic multiplicatis infirmitatibus acceleraverunt ad medicum, qui veniens in forma servi sanavit vulnera languidi. Hic est enim Samaritanus ille qui ad vulneratum, qui incidit in latrones, appropinquavit, et vulnera ejus alligavit: quem sacerdos, et levita, id est lex et sacerdotium, pertransierunt (Luc. X): quia lex ad perfectum neminem perduxit (Hebr. VII). Hic est Elisaeus, qui post missum baculum non effectivum salutis, venit ad suscitandum mortuum filium Sunamitis (IV Reg. IV). Hic est Angelus magni consilii, qui descendit in piscinam, et mota aqua sanabatur unus (Joan. V). Hic est omnipotens sermo, qui a regalibus sedibus venit, dum medium silentium omnia tenerent (Sap. XVIII). Nota tria esse silentia. Primum silentium est ignorantia languoris, quod fuit sub lege naturali. Secundum silentium est desperatio salutis, quod fuit sub scripta lege, et hoc silentium est medium. Tertium silentium est adeptio sanitatis: quod erit in gloria aeternae beatitudinis. Dum itaque omnia medium silentium tenerent, id est, de salute desperarent: summi Regis Filius de lumine coeli ad tenebras mundi vel inferni descendit. Et veniens locutus est pacem, dedit gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam. Et sic rupto medio silentio coeperunt aegroti pura fide, et vera confessione, quasi magnis clamoribus flagitare remedium, et accelerare ad medicum, per quem aegroti sanarentur, et vulnera curarentur.