QUAESTIO XXIII.

Sed conclusit scriptura omnia sub peccato. Quaeritur quid vocet scripturam. Solutio. Legem, quam alibi vocat litteram, hic appellat Apostolus scripturam: quia tantum jubet, non adjuvat: aegrotum, qui sibi sanus videbatur, de morbo convincit, et sic ostendendo peccata, et non auferendo concludit omnia sub peccato. Data est ergo lex, ut gratia quaereretur: et gratia collata est, ut per eam lex impleretur: huic consonat quod alibi dicit: Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereretur (Rom. XI).