QUAESTIO XXIV.

Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quaeritur de illo, qui ficte accedit ad baptismum, an sit in Christo baptizatus, et Christum indutus. Quod si dicatur sic, consequitur quod Christo sit conformis: si autem non est baptizatus, si poenituerit de sua fictione, poterit baptizari, sed hoc ei non conceditur: constat ergo quod si baptizatus. Solutio. In Christo baptizari, et Christum induere duobus modis intelligitur, vel sacramenti perceptione, quod commune est bonis, et malis; vel sanctificatione interiori, et vitae conformitate, quod solis bonis convenit.