QUAESTIO XXV.

Quaeritur quomodo Christus sit indumentum sanctorum, et anne sancti sint indumentum Christi? Solutio. Christus dicitur indumentum sanctorum, et sancti etiam indumentum Christi. Sed aliter et aliter. Christus enim dicitur indumentum sanctorum per obumbrationem Spiritus sancti, ab aestu vitiorum eos protegens: sancti vero indumentum Christi, quasi ipsum intra se habentes, et circumdantes. Etiam ipsum sua sancta conversatione honorant: sicut mali male vivendo, blasphemant.