QUAESTIO II.

Sed licet nos, vel angelus evangelizet vobis praeter id, etc. Nonne multa erant, quae nondum eis Evangelizavit quae sunt credenda et tenenda parvulis, qui lacte simplicis doctrinae sunt nutriendi? Solutio. Non ait plusquam accepistis, sed praeter id, inquit, per quod intelligit contrarium. Unde promittebat se venire ad quosdam, ut impleret ea quae eis deerant.