QUAESTIO XXX. |
Sed dicet aliquis: Nonne in mundo erat, et mundus per eum factus est (Joan. I). Nunquid missus est illuc, ubi prius erat. Solutio. Prius erat in mundo per potentiam, et essentiam, sed coepit aliter esse in mundo visibilis factus per servilis formae susceptionem. Sicut ergo quando a Patre exivit, Patrem non deseruit; sic in mundum venit, in quo prius erat. Quare autem missio Filii, vel Spiritus sancti, cum sit opus Trinitatis, Patri attribuatur, jam in praecedentibus dictum est. |