QUAESTIO XXXI.

Factum ex muliere. Cum sit natus de virgine Dominus, quaeritur cur Apostolus factum de muliere asserat? Solutio. Usus est Hebraicae locutionis modo ponentis mulierem pro femina, ut Eva in Genesi nondum passa concubitum mulier vocatur. Nota quod expositor dicit quod Creator, qui semper erat, factus est, ut creatura esset; quia factus est homo, ut fieret quod non erat; non ut periret quod erat; hoc dico propter quosdam, qui negant eum aliquid factum esse.