QUAESTIO XXXIII.

Ut adoptionem filiorum reciperemus. Quid vocat adoptionem; an bona gratuita ad praesentem justitiam, an ad futuram gloriam pertinentia, per quae efficimur filii? Solutio. Quidam distinguendum putant inter filios adoptionis et filios gratiae, ego autem arbitror eosdem esse.