QUAESTIO XXXIV.

Misit Deus spiritum Filii sui, etc. Nota Trinitatem hic manifeste significari. Sunt quidam, qui dicunt, quod sicut aeterna Verbi generatio a solo Patre est, sic et temporalis ipsius missio; quia secundum hos Patrem Filium mittere, est ipsum a Patre esse, et nobis in carne assumpta apparere. Similiter asserunt de Spiritu sancto, quod sicut aeterna ipsius processio a Patre, et Filio, et non a semetipso est, sic et temporalis: sed Augustinus manifeste dicit quod tam Filii quam Spiritus sancti temporalis missio opus est Trinitatis; unde ipsius Filius dicit se missum a Spiritu sancto.